Declaracio mappae

Beschreibungen einer Gitternetzkarte in Handschriften des 14. und 15. Jahrhunderts

Die abgebildete Karte ist in einer Handschrift der British Library (Ms. Add. 27376, fol. 188v-189r) überliefert. Die Abbildung kann auf einer Website der British Library abgerufen werden (https://www.bl.uk/collection-items/liber-secretorum-fidelium-crucis-by-marino-sanudo)

Edition: Declaracio mappae (“Cronica Syon”)

(1) Terre promissionis longitudo protrahitur a1 Dan que est sub monte Libano, ab aquilone contra austrum usque Bersabee que est prope desertum Egipti, in spacio leucarum 832. Latitudo vero eius protrahitur3 a mari mediterraneo ab occidente versus oriens per leucas 28, id est centum et sexaginta sex miliaria in longitudinem4 et quinquginta sex in latitudinem5. Et sic una leuca comprehendit duo miliaria maritima, quatuor autem milaria maritima faciunt unum miliare almanicum 6, secundum hanc tabulam quam ego N. peregrinus in Ierosolyma repinxi in sancto monte Syon. Nam prolatum ponitur spacium, per longum vero quadrum. Tota itaque7 terra sancta in8 octoginta tria quadra, sicut dictum est, protenditur a monte Libano usque ad desertum quo itur in Egiptum. Et in viginti octo spacia secundum latitudinem9 tractis lineis super priores lineas transversaliter ab occidente in oriens.10

(2) In primo enim spacio supremo quod est versus oriens incipiendo ab aquilone et procedendo contra11 austrum in quadro 5412 est Aur, que et Acropolis13 vel Petra dicitur.

(3) In 68 est Petra Deserti que et Mons Regalis14 dicitur.

(4) In secundo autem spatio et 12 quadro est Bosra, que et Ydumea vocatur.15

(5) In tercio spacio et 48 quadro est Bosar.16

(6) In 50 autem quadro eiusdem spacii locatur Esebon.

(7) In 5517 Modaba.18

(8) In 61 Coronaym19 ut supra in figura.20

(9) In quinto spacio et quadro octo21 est Baldag.2

(10) In 21 est Cedar23 civitas munita in monte Sanir24. Inde25 transit26 via, que ducit ad27 Accon28 iuxta littus aquilonale maris29 Galilee et per Cedar30 in Aran31 In Ysaia dicitur via maris, quia32 omnino procedit iuxta littus ut dictum est33transiens per vallem terre Aser34, a sinistris habens35 civitatem Sereth36. Et una pars dicitur 37 Gallilea gentium que ibidem circa Iordanem terminatur38. Etiam dicitur Transiordanem, quia ducit ultra Iordanem in regionem Aran39.

(11) In 6 spacio et 13 quadro est civitas Sueta, unde fuit Baldach Suites. Sub hac civitate versus Cedar Saraceni convenire soliti sunt de Aran40 et Mesopotamia41 et Aman42 et Syria Moab et43 de44 tota45 terra Orientali circa fontem. Ibidem propter loci amenitatem sepissime46 nundinas ibi celebrant et erigunt tentoria diversorum colorum, que de civitate Cedar aspicientibus pulchrum prebent aspectum et vocantur in scriptura tabernacula47 Cedar. (Ioh. 4,20)

(12) In septimo48 spacio et quadro 1149 est sepulcrum Iob. Deinde ad50 unam leucam incipit ascensus montis Sanir51 Cetera loca52 eiusdem quadri patent53 in figura.

(13) In octavo spacio et quadro 19 est locus ubi dominus satiavit54 quinque milia hominum.

(14) In 61 est Betagla55 ubi filii Israel planxerunt Iacob, patrem suum, quando tulerunt eum de Egipto56.

(15) In nono spacio et 22 quadro est Corosaim57 prope mare Galilee58.

(16) In 2759 est Gerasa, a qua Gerasenorum regio dicitur60.

(17) In 11 spacio quadro 2 dividitur Libanus a monte Hermon sub quo est Damascus61.

(18) In 12 spacio et 22 quadro est Betsaida62, civitas beati Petri, Andree et Philippi, iuxta viam que de Syria ducit in Egiptum ubi mare curvari incipit versus austrum63

(19) In 2864 est Tiberias a qua65 mare Tiberiadis dicitur.

(20) In 1766 spacio et quadro 6 est Lacis, quam receperunt67 filii Dan et nomine patris sui vocaverunt eam Lesedan68, que et Cesarea Philippi dicitur69.

(21) In 18 est castrum Rabol70, quod Saraceni vocant Tabulon. Idem displicentia,71 de quo regum 3 capitulo 5 (= 1 regum 9,13).

(22) In 43 est Sebaste vel Samaria civitas72, cuius situs erat delectabilis valde versus mare ad montem Carmeli.73

(23) In 45 est Sichem74 nunc Neapolis, et ad duos iactus sagitte est fons Iacob, de quo Johannis quarto scribitur75. Ad cuius dexteram est mons Garason76 de quo77 samaritana78 Christo79 dixit: Patres nostri in monte hoc adoraverunt. Vos autem Iudei dicitis, quia Ierosolimis est locus ubi adorare oportet.80

(24) In 54 est Gaba, a qua Saul natus est unde81.

(25) In 18 spacio et 2 quadro est Assur munita civitas, unde Johannis 6. Haec omnia clarent in figura prepicta82.

(26) Sequitur. Aman extenditur supra mare mortuum et circuit ei littus australe usque ad montem Seir, qui est ultra mare mortuum. Versus oriens fere ad duas dietas et coniungitur deserto Pharan83, habens a latere desertum Synay et mare rubrum84 A mari85mortuo usque ad mare rubrum sunt quinque diete. Cum quo putatur continuari per aquam Marach. Dicunt quidam quod aqua Iordanis mari mortuo non86 misceatur, sed a terra asorbetur. Ego autem discredo, quia vidi Iordanem in montibus Bethanie hoc mare ingredientem. Et sciendum quod ab ortu Iordanis in Libano usque ad mare mortuum ex utraque parte fluminis sunt campi ameni et valles fertiles, circumdati montibus. Sequitur aliud rescriptum ex cronica Syon.

(27) Deserto Cades miserunt filii Israel exploratores qui post quadraginta dies reversi erant. Murmurante itaque populo ducti sunt in desertum per viam maris rubri, et post triginta annos redierunt ad locum eundem et circuierunt montem Seyr et terram Amon, et capta terra regis Seon et Og regis Basan venerunt ad Jordanem.87


Nicht in der Karte ediert:

(28) Planities quae est inter Iordanem et Iericho vocatur Galgala, prope ibidem est mons Quarentene, ubi dominus ieiunavit 40 diebus ibique tentatus a dyabolo. Sub eodem monte oritur et fluit fons Helisei que de amaro convertit in dulcedinem.

(29) Recipe supra in 41 quadro prope lordanem versus austrum habitavit quatuor annis ille egregius sancte memorie venerandus heremita inclitus Jeronimus in vasta solitudine que solis ardoribus exuritur quod nihil ibi est viriditatis.

(30) Prope lordanem contra occidens fuit ecclesia in honore sancti Iohannis Baptiste ut supra in figura in 78 quadro. Deinde contra austrum est mare Mortuum in cuius littore occidentali sita est Segor, ubi est statua salis in qua versa est uxor Loth ad quam videndum periculosus est accessus propter madianitas ibidem commorantes. Ilud mare quandoque in tantum tumescit quod operit illam statuam. Illud mare habet in latitudinem sex leucas, id est tria miliaria almanica, semper fumans et fetens, tota illa vallis quae quondam illustris dicebatur per tres dietas ita sterilis facta est ut nec gramen proferat nec aliquod germen, omnes etiam montes coadiacentes steriles sunt.

(31) Sequitur. Ad radicem montis Libani oritur Pharfar et Abana fluvii Damasci. 4to Regum cap. 2. Est autem Damascus civitas antiquissima fere inter omnes urbes orientales quantitate et populorum multitudine habens preminentiam. Ipsa enim reverenda metropolis Syrie tempore Abrahe fundata. Ab ea ad duo miliaria est locus qui arabice Mellifafar dicitur, quo Dominus Saulo apparuit. Prope Damascum cernitur campus quo Cayn occidit fratrem suum. Ibidem habitavit Esau qui et Edom dicitur a quo illa terra Edom vel Ydumea vocatur cui eo adiacet contra oriens terra Hus qua beatus Iob et amici eius habitaverunt, ut supra in figura et quadro quarto.

(32) Sequitur. Accon enim est civitas triangularis in littore maris versus occidens sita ut patet in figura spacio 28 et quadro 22. Ipsa nunquam fuit de Terra Sancta nec a filiis Israel possessa, licet tribui Aser in descriptione Terre Sancte fuerit assignata. Fuit una enim de quinque civitatibus Philistinorum non longe a monte Carmeli locata. Ibidem angelus domini inveniens Abacuc, portantem prandium messoribus tulit ipsum in Babilonem, ut habetur Danielis XIIII. Ab Accon quattuor miliaria contra Aquilonem per montem Carmeli iuxta viam que ducit ad Tyrum cernitur ille mirificus puteus aquarum viventium sumptuoso opere constructus. Quamvis singulariter dicatur puteus non tamen unus est, sed tres fontes sunt eiusdem dispositionis, quadrangulati sunt muris fortibus de saxis validis, et ampliati tamen quantus hasta tornari posset, in quibus aqua ita ebulit et accerbunde scaturit quod per totam planiciem Tyri diffunditur, ymo orti et vinee ficeta et oliveta et calamella que copiose ibi crescunt per eam irrigantur.

(33) Ab his fontibus per unam leucam est Tyrus civitas de cuius preconio quidam prophetarum scripserunt. Ipsa enim magno murorum ambitu assurgit a littore maris, mari circumdata undique, nisi in parte orientali ubi eam Nabuchodonosor et postea Allexander fecerunt contiguam terre fere ad iactum lapidis. Ibique cinta est muro triplici et alto cum turribus firmis. In ea Origenes tumulatus fuit, multe reliquie sanctorum qui in ea pro Christi nomine interempti sunt permanserunt. Ante portam versus austrum ad iactum duarum sagittarum signatus est locus ubi Christus predicavit, quando mulier dixit ad eum Beatus venter qui te portavit . Luce XIo.

(34) De Tyro ad Sidonem est una dieta mediante Sarepta. Quantum Sidon distat a Tyro, tantum Barutum contra aquilonem distat a Sidone. Barutum est enim antiqua et populosa civitas, in portu Damasceno sita in qua ymago salvatoris non longe post passionem eius ad ignominiam ipsius subsanantur fuit depicta, cuius iudicium hucusque sicut vidi rimatur que a Persidis fuit deturpata et percussa ita sanguinem et aquam emittebat, quapropter multi in dominum crucifixum crediderunt. In hac civitate sancta virgo Barbara iugulata est a patre eius, cuius passionem vidi in predicta civitate depictam in occulta capellula Grecorum. Ante portam versus Oriens per 280 passus, Beatus Georgius aguem interfecit.

1 ad V.

2 28 V.

3 protenditur V.

4 longitudine V.

5 latitudine V.

6 alamanicum V.

7 Tota itaque: Totaque ita V.

8 in ea V.

9 latitudines V.

10 In M2 steht der Absatz in ähnlicher Form nicht am Anfang des Textes (wie in M1, N und V), sondern am Ende:
Ista est longitudo terre sancte sive promissionis 83 leucarum siue 42 longorum miliarium sive teutonicalium ducentorum 20 ytalicorum et protenditur a Dan que est sub monte Libano ab aquilone contra austrum usque Barsabee que est prope desertum Egipti. Latitudo vero illius terre sancte est a mari occidentali sive meditarraneo ab occidente et protenditur versus orientem usque ad fimbriam montium Arabie per 28 leucas seu 14 miliaria teutonicalia sive magna et 70 ytalica quia una leuca continet duo miliaria maritima et duo leuce secundum hanc figuram faciunt vnum miliare almanicum. Tota itaque terra sancta in 83 quadra protrahitur et in 28 spacia secundum latitudinem tractis lineis super priores lincas transversaliter ab oriente in occidens vel equo. Et per latum ponitur spacium scilicet per lineas rubeas a sursum versus deorsum protractas. Per longum vero scilicet per lineas nigras a septentrioni versas meridiem protractas. Vocatur quadrum et spacium sive quadrum vocatur leuca et continet duo miliaria maritima et est medium miliare almanicum.
Nota. Per tractulos virides huius figure rivuli, fontes et flumina figurantur. Per tractulos autem rubeos meatus viarum designantur.

11 ad V, versus M2.

12 23 V; 41 M2.

13 atropolis V; metropolis M2.

14 Realis V. In…dicitur: In 54 quadro est Petra Deserti que nunc Regalis dicitur ubi soldanus suos reponit thesauros Arabie et Egipti eciam in castro marmoreo. M2.

15 Bosra … vocatur: Bostra et regio Bostoron dicitur vel Ydumea unde Ysaie 62. M2.

16 Bosra V; Bosor M2.

17 52 M2.

18 Modoba M2.

19 Coronam V.

20 In 61 est Corroaym sicut presens docet figura non ut mappa mundi que fallax est in his provinciarum et insularum. M2.

21 ergo V.

22 In quinto quadro octo spacio est Baldach. M2.

23 Cadar M2.

24 Sannij vel Sanijn.

25 unde V, M2.

26 est M2.

27 ad ad M1, N.

28 Acchon M2.

29 nare V.

30 procedar V.

31 in Aram V, maram qua damascum unde M2.

32 quae V.

33 iuxta…est: in littore maris Galilee M2.

34 Asser V,.

35 hujus V.

36 Fereth V.

37 pars dicitur: prodicitur V.

38 circa … terminatur: in Iordane trahitur M2.

39 in regionem Aran: in regione Aram V.

40 Arabia M2.

41 Aran et Mesopotamia: Aaram in Mesopotanea V.

42 Aaman V; Amon M2.

43 om. V.

44 ex M2.

45 tota illa M2.

46 toto estivo tempore M2.

47 et … tabernacula: unde canticorum primo sicut tabernaculum M2.

48 2o V.

49 om. V.

50 ad: contra austrum per M2.

51 Sanijr M2.

52 foca V.

53 clarent M2.

54 pavit M2.

55 Betaglia V; Becagla M2

56 Egipto et distat per unam leucam a Iordane M2.

57 Corrosaim M2.

58 prope … Galilee: in principio maris Galilee de qua Mathei 11o: Ve tibi Corrosaim. M2.

59 22 V.

60 a … dicitur: de qua Gerasinorum regio. M2.

61quo … Damascus: qua est Damascus a parte septentrionali et in hac divisione montium est via qua itur Emath. M2.

62Bethsaida M2, Bethsayda V.

63austrum unde Johannis primo M2.

64vicesimo M2.

65aqua V.

6612 V.

67quam receperunt: quem ceperunt M2.

68Lesdan M2; Iesidan V.

69appellatur M2.

70Kabul M2.

71Saraceni … displicentia: Zabulon dicitur de quo 3o regum capitulo 5 M2.

72civitas om. M2.

73erat … Carmeli: pulcher erat valde et latus versus mare a monte Carmeli versus Joppen M2.

74Sichen M2, V.

75discemus M2.

76Gerasin M2.

77de quo: quem mulier M2.

78saramitana V.

79Christo: domino quando M2.

80Patres … oportet: In monte hoc patres nostri adoraverunt. A sinistris est opidum antiquum Sichen et secundam et distant ab invicem per duos iactus sagitte. M2.

81natus … unde: fuit de quo M2.

82presenti quam pinxi in sancto monte Syon etcetera M2.

83Pharam V.

84rubeum V.

85mare V.

86om. V.

87Sequitur. Aman … Jordanem. om. M2.